monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 107, 3
Pene lapsus sum ad aliam materiam, et currente rota, dum urceum facere cogito, amphoram finxit manus. Propositum enim mihi erat, sanctae Marcellae, et tuis precibus invitato ad matrem, id est, ad te sermonem dirigere, et docere quomodo instituere Paulam nostram debeas, quae prius Christo consecrata est, quam genita: quam ante vovisti, quam utero concepisti. Vidimus aliquid temporibus nostris de Prophetalibus libris: Anna sterilitatem alvi, foecunditate mutavit . Tu luctuosam foecunditatem, vitalibus liberis commutasti. Fidens loquor, accepturam te filios, quae primum foetum Domino reddidisti. Ista sunt primogenita, quae offeruntur in lege . Sic natus est Samuel, sic ortus Samson est , sic Ioannes Baptista ad introitum Mariae exultavit, et lusit . Audiebat enim verba Domini per os Virginis, pertonantis: et de utero matris in occursum ei gestiebat erumpere. Igitur quae de repromissione nata est, dignam habeat ortu suo institutionem parentum. Samuel nutritur in Templo, Ioannes in solitudine praeparatur. Ille sacro crine venerabilis est, vinum et siceram non bibit; adhuc parvulus cum Domino sermocinatur. Hic fugit urbes, zona pellicea cingitur, locustis alitur ac melle sylvestri: et in typum poenitentiae praedicandae, tortuosissimi animalis vestitur exuviis.